VILIA seu VILLIA Lex annalis

VILIA seu VILLIA Lex annalis
VILIA seu VILLIA Lex annalis
de aetate Magistratuum. Tulit eam L. Villius annalis Tribunus Pleb. L. Manliô Acidinô Fulvianô, Q. Fulviô Flaccô fratribus Germanis Consulib. An. Urb. Cond. 574. quot annos nati quemque Magistratum peterent caperentque, Liv. l. 40. c. 44. ubi tamen corrupte legitur, ab L. Iulio Trib. Pleb. latam, uti adnotat Signonius. Meminit Legis eius et Caelius ad Ciceronem, l. 8. Fam. Ep. 8. et Valerius Max. l. 8. c. 11. ex. 6. ubi eôdem modô pro L. Villio aut L. Iulius, aut Tullius, hactentus lectum est, quod Viri docti emendârunt. Quae autem aetas cuique Magistratui capiendo definita hâc Lege sit, a Livio non exprimitur. Paulus Manutius et alii id quaesiverunt et liberaliter aliis communicaverunt, quod sic habet: Quaestura primus Magistratus Urbanus fuit, quem non licuisse capere ante annum aetatis 27. videtur colligi posse, ex Polybio, l. 6. ubi scribit, Legem fuisse, Ne quis Urbanum Magistratum gereret, nisi decem stipendia confecisset. annus autem legitimus ad militandum, fuit decimus septimus, Cicer. Philipp. 5. Tribunatui Pleb. definiunt annum aetatis 30. Aedilitati 37. Praeturae 40. Consulatui 43. etc. Vide praefatum Manutium, Antiqq. et Rosin. l. 8. part. 2. c. 5.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”